Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Micah 1:10-15 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
10 in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite 11 et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet 12 quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem 13 tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel 14 propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel 15 adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel
Link Options
More Options
[X]