Nehemiah 7:6-73 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
6 isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam 7 qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel 8 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo 9 filii Saphatiae trecenti septuaginta duo 10 filii Area sescenti quinquaginta duo 11 filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo 12 filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor 13 filii Zethua octingenti quadraginta quinque 14 filii Zacchai septingenti sexaginta 15 filii Bennui sescenti quadraginta octo 16 filii Bebai sescenti viginti octo 17 filii Azgad duo milia trecenti viginti duo 18 filii Adonicam sescenti sexaginta septem 19 filii Baggoaim duo milia sexaginta septem 20 filii Adin sescenti quinquaginta quinque 21 filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo 22 filii Asem trecenti viginti octo 23 filii Besai trecenti viginti quattuor 24 filii Areph centum duodecim 25 filii Gabaon nonaginta quinque 26 viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo 27 viri Anathoth centum viginti octo 28 viri Bethamoth quadraginta duo 29 viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres 30 viri Rama et Geba sescenti viginti unus 31 viri Machmas centum viginti duo 32 viri Bethel et Hai centum viginti tres 33 viri Nebo alterius quinquaginta duo 34 viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor 35 filii Arem trecenti viginti 36 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque 37 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus 38 filii Senaa tria milia nongenti triginta 39 sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres 40 filii Emmer mille quinquaginta duo 41 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem 42 filii Arem mille decem et septem Levitae 43 filii Iosue et Cadmihel filiorum 44 Oduia septuaginta quattuor cantores 45 filii Asaph centum quadraginta octo 46 ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo 47 Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth 48 filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon 49 filii Anan filii Geddel filii Gaer 50 filii Raaia filii Rasim filii Necoda 51 filii Gezem filii Aza filii Fasea 52 filii Besai filii Munim filii Nephusim 53 filii Becbuc filii Acupha filii Arur 54 filii Besloth filii Meida filii Arsa 55 filii Bercos filii Sisara filii Thema 56 filii Nesia filii Atipha 57 filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida 58 filii Iahala filii Dercon filii Geddel 59 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon 60 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo 61 hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent 62 filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo 63 et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum 64 hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio 65 dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus 66 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta 67 absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque 68 [] 69 cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti 70 nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta 71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas 72 et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem 73 habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis
Link Options
More Options
[X]