Parallel Bible results for "psalm 75"

Psalms 75

VUL

1 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium
2 notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
3 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
4 ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma
5 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
6 turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis
7 ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos
8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
9 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
10 cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma
11 quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi
12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili
13 et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae
The Latin Vulgate is in the public domain.
Scripture quoted by permission.  Quotations designated (NIV) are from THE HOLY BIBLE: NEW INTERNATIONAL VERSION®.  NIV®.  Copyright © 1973, 1978, 1984, 2011 by Biblica.  All rights reserved worldwide.