1 Chronicles 11:6-16

6 dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps
7 habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David
8 aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit
9 proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo
10 hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel
11 et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice
12 et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes
13 iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum
14 hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo
15 descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim
16 porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem
The Latin Vulgate is in the public domain.