1 Corinthians 15:1-11

1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis
2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis
3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas
5 et quia visus est Cephae et post haec undecim
6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt
7 deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus
8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi
9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum
11 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis

Images for 1 Corinthians 15:1-11

Related Articles

The Latin Vulgate is in the public domain.