1 Esdras 1:24-34

24 et quae circa illum quidem conscripta sunt in pristinis temporibus, de eis qui peccaverunt quique inreligiosi fuerunt in Dominum prae omnem gentem et regnum et qui non quaerunt ipsum et verba Domini super Israhel.
25 et post omnem actum hunc Iosiae ascendit Pharao rex Aegypti, veniens bellum abicere in Charchamis super Eufraten, et exivit in obviam illi Iosias.
26 et misit rex Aegypti ad Iosiam dicens: quid mihi et tibi est rex Iudaeae?
27 non sum ad te missus a Domino, super Eufraten enim bellum meum est, et Dominus mecum est festinans, descende.
28 et non est Iosias reversus super currum suum, sed expugnare eum conabatur, non adtendens verbum prophetiae ex ore Domini.
29 sed constituit ad eum bellum in campo Metedaus. et descenderunt principes ad regem Iosiam.
30 et dixit rex pueris suis: amovete me a proelio; infirmatus sum enim valde. et statim amoverunt eum pueri ipsius de acie.
31 et ascendit super currum secundarium suum, et perveniens Hierosolymam vita functus est, et sepultus est in paterno sepulchro.
32 et in tota Iudaea lugebant Iosiam, et lamentabat Hieremias propheta pro Iosiam, et qui praesidebant cum uxoribus lamentabant eum usque in hunc diem. et datum est hoc fieri semper in omne genus Israhel.
33 haec autem proscripta sunt in libro historiarum regum Iudaeae, et singula gesta actus Iosiae, eius gloriae et intellectus eius in lege Domini, quaeque gesta sunt ab eo et quae nunc, conscripta sunt in libro regum Israhel et Iuda.
34 et adsumentes qui erant ex gente Iechoniam filium Iosiae constituerunt regem pro Iosia patre suo, cum esset annorum viginti trium.
The Latin Vulgate is in the public domain.