1 Esdras 1:38-48

38 et alligavit magistratus Ioachim, Zaracele fratrem suum adprehendens reduxit Aegypto.
39 annorum autem erat Ioachim viginti quinque, cum regnaret in terra Iudaeae et in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini.
40 post hunc autem ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et alligans eum in aereo vinculo perduxit in Babyloniam.
41 et de sacris vasis Domini accepit Nabuchodonosor et tulit et consecravit in templo suo in Babylonia.
42 nam de inmunditia illius et inreligiositate scriptum est in libro temporum regum.
43 et regnavit Ioachim filius ipsius pro eo; cum autem constitutus esset, erat annorum octo.
44 regnavit autem menses tres et dies decem in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini.
45 et post annum mittens Nabuchodonosor transmigravit eum in Babyloniam simul cum sacris vasis Domini.
46 et constituit Sedeciam regem Iudaeae et Hierusalem, cum esset annorum viginti unius. regnavit autem annis undecim,
47 et fecit malignum in conspectu Domini, et non est veritus a verbis quae dicta sunt ab Hieremia propheta ex ore Domini.
48 et adiuratus a rege Nabuchodonosor in nomine Domini peierans discessit, et indurata cervice sua et corde suo transgressus est legitima Domini Dei Israhel.
The Latin Vulgate is in the public domain.