1 Esdras 2:11-21

11 et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit Mitridati qui erat super thesauros ipsius.
12 per hunc autem tradita sunt Salamanassaro praesidi Iudaeae.
13 horum autem is numerus: libatoria aurea mille, argentea sescenta, thyiscae argenteae triginta, fialae aureae triginta, item argenteae duo milia trecentae et alia vasa mille.
14 omnia autem vasa aurea et argentea quattuor milia quadringenta sexaginta novem.
15 et evacuata sunt a Salamanassaro simul cum his qui ex captivitate Babyloniae in Hierosolymam.
16 in Artaxersis autem Persarum regis temporibus scripserunt ei, de his qui inhabitabant in Iudaea et in Hierusalem, Balsamus et Mitridatis et Sabellius et Rathimus et Beltemus et Samelius scriba et reliqui deservientes ei et inhabitantes in Samaria et ceteris locis subiectam epistulam: regi Artaxersi,
17 domine, pueri tui Rathimus ab accedentibus et Sabellius scriba et reliqui curiae suae iudices in Coelensyriam et Foenicen
18 et nunc notum sit domino regi, quoniam Iudaei qui ascenderunt a vobis ad nos, venientes in Hierusalem civitatem refugam et pessimam, aedificant foros eius et statuunt muros et templum suscitant.
19 quod si civitas ista et muri consummati fuerint, tributa non sustinebunt pendere, sed etiam regibus resistent.
20 et quia id agitur circa templum, recte habere arbitrati sumus non despicere hoc ipsum,
21 sed notum facere domino regi, ut, si videbitur regi, quaeratur in libris patrum tuorum.
The Latin Vulgate is in the public domain.