1 Esdras 2:14-24

14 omnia autem vasa aurea et argentea quattuor milia quadringenta sexaginta novem.
15 et evacuata sunt a Salamanassaro simul cum his qui ex captivitate Babyloniae in Hierosolymam.
16 in Artaxersis autem Persarum regis temporibus scripserunt ei, de his qui inhabitabant in Iudaea et in Hierusalem, Balsamus et Mitridatis et Sabellius et Rathimus et Beltemus et Samelius scriba et reliqui deservientes ei et inhabitantes in Samaria et ceteris locis subiectam epistulam: regi Artaxersi,
17 domine, pueri tui Rathimus ab accedentibus et Sabellius scriba et reliqui curiae suae iudices in Coelensyriam et Foenicen
18 et nunc notum sit domino regi, quoniam Iudaei qui ascenderunt a vobis ad nos, venientes in Hierusalem civitatem refugam et pessimam, aedificant foros eius et statuunt muros et templum suscitant.
19 quod si civitas ista et muri consummati fuerint, tributa non sustinebunt pendere, sed etiam regibus resistent.
20 et quia id agitur circa templum, recte habere arbitrati sumus non despicere hoc ipsum,
21 sed notum facere domino regi, ut, si videbitur regi, quaeratur in libris patrum tuorum.
22 et invenies in admonitionibus scripta de his et scies, quoniam civitas ista fuit refuga et reges et civitates concutiens,
23 et Iudaei refugae et proelia committentes in ea ab aeterno, ob quam causam civitas ista deserta est.
24 nunc ergo notum facimus tibi, rex domine, quoniam si civitas ista aedificata fuerit, et huius muri erecti fuerint descensus tibi non erit in Coelensyriam et Foenicen.
The Latin Vulgate is in the public domain.