1 Esdras 5:45-55

45 et dare in templum thesaurarium operum sacrum, auri minas decem milia et stolas sacerdotales centum.
46 et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui exierant ex plebe in Hierusalem et in regione, et sacri cantores et ostiarii et omnis Israhel in regionibus suis.
47 instante autem septimo mense cumque essent filii Israhel unusquisque in suis rebus, convenerunt unianimes in atrium quod erat ante ianuam orientalem.
48 et stantes Iesus filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et huius fratres paraverunt altare,
49 ut offerrent super illud holocaustomata secundum quae in Moysi libro hominis Dei praescripta sunt.
50 et convenerunt ipsis ex aliis nationibus terrae. et erexerunt sacrarium in loco suo omnes gentes terrae, et offerebant hostias et holocaustomata Domino matutina.
51 et egerunt scenophegiam et diem sollemnem, sicuti praeceptum est in lege, et sacrificia cotidie, sicut oportebat,
52 et post haec oblationes instantiae et hostias sabbatorum et neomeniarum et dierum sollemnium omnium sanctificatorum.
53 et quotquot vovebant Domino, a neomenia septimi mensis coeperunt offerre hostias Deo, et templum Domini nondum erat aedificatum.
54 et dederunt pecuniam lapidariis et fabris, et potum et pabula cum gaudio
55 Sidoniis et Tyriis, ut transveherent illis de Libano trabes cedrinas in Ioppe portum, secundum decretum quod scriptum erat eis a Cyro Persarum rege.
The Latin Vulgate is in the public domain.