1 Maccabees 10:70-80

70 dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus
71 nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum
72 interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua
73 et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi
74 ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium
75 et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam
76 et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Ionathas Ioppen
77 et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum
78 et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt
79 et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte
80 et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam
The Latin Vulgate is in the public domain.