1 Maccabees 13:2-12

2 videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum
3 et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus
4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus
5 et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis
6 vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis
7 et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos
8 et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui
9 pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus
10 et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro
11 et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse
12 et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia
The Latin Vulgate is in the public domain.