1 Maccabees 13:29-39

29 et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare
30 hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
31 Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum
32 et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra
33 et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus
34 et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti
35 et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem
36 rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem
37 coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus
38 quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis
39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium
The Latin Vulgate is in the public domain.