1 Maccabees 14:43-49

43 et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione et ut operiatur purpura et auro
44 et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his quae ab eo dicuntur aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea
45 qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum reus erit
46 et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere secundum verba ista
47 et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus
48 et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri
49 exemplum autem eorum ponere in aerario ut habeat Simon et filii eius
The Latin Vulgate is in the public domain.