1 Maccabees 15:1-6

1 et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti
2 et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem
3 quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas
4 volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo
5 nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi
6 et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua
The Latin Vulgate is in the public domain.