1 Maccabees 3:20-30

20 ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos
21 nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris
22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos
23 ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius
24 et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim
25 et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum
26 et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes
27 ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde
28 et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia
29 et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus
30 et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant
The Latin Vulgate is in the public domain.