1 Maccabees 5:49-59

49 et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco
50 et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius
51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos
52 et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan
53 et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda
54 et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace
55 et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis
56 audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt
57 et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt
58 et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam
59 et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam
The Latin Vulgate is in the public domain.