1 Maccabees 7:38-48

38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant
39 et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae
40 et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et dixit
41 qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia
42 sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius
43 et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio
44 ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt
45 et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus
46 et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus
47 et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem
48 et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna
The Latin Vulgate is in the public domain.