1 Maccabees 9:14-24

14 et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde
15 et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti
16 et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo
17 et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis
18 et Iudas cecidit et ceteri fugerunt
19 et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin
20 et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant dies multos
21 et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israhel
22 et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde
23 et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem
24 in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis
The Latin Vulgate is in the public domain.