2 Esdras 10:27-37

27 et ecce amplius mulier non conparebat mihi, sed civitas aedificabatur et locus demonstrabatur de fundamentis magnis. et timui et clamavi voce magna et dixi:
28 ubi est Urihel angelus, qui a principio venit ad me? quoniam ipse me fecit venire in multitudinem excessus mentis huius, et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea in inproperium.
29 et cum essem loquens ego haec, et ecce venit ad me angelus qui in principio venerat ad me et vidit me,
30 et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus alienatus erat, et tenuit dexteram meam et confortavit me et statuit me super pedes meos et dixit mihi:
31 quid tibi est et quare conturbaris et quid conturbatum est intellectum tuum et sensus cordis tui? et dixi:
32 quoniam derelinquens dereliquisti me. ego quidem feci secundum sermones tuos et exivi in campum, et ecce vidi et video quod non possum enarrare. et dixit ad me:
33 sta ut vir, et commonebo te. et dixi:
34 loquere, dominus meus, tantum me noli derelinquere, ut non frustra moriar,
35 quoniam vidi quae non sciebam, et audio quae non scio.
36 aut numquid sensus meus fallitur et anima mea somniat?
37 nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. et respondit ad me et dixit:
The Latin Vulgate is in the public domain.