2 Esdras 10:7-17

7 quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur et humilitate humiliata est. lugete validissime
8 et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes este quoniam omnes contristati sumus. tu autem contristaris in uno filio.
9 interroga enim terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere tantorum superstes germinantium.
10 et ex ipsa initio omnes nati et alii venient, et ecce paene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum.
11 et quis ergo debet lugere magis nisi haec quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu quae pro uno doles? si autem dices mihi
12 quoniam non est similis planctus meus terrae, quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum maeroribus peperi et cum doloribus genui,
13 terra autem secundum viam terrae, abiit quae in ea multitudo praesens quomodo et venit et ego tibi dico:
14 sicut tu cum dolore peperisti, sic et terra dedit fructum suum hominem ab initio ei qui fecit eam.
15 nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter fer quae tibi contigerunt casus.
16 si enim iustificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in tempore et in mulieribus conlaudaberis.
17 ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. et dixit ad me:
The Latin Vulgate is in the public domain.