2 Esdras 11:27-37

27 et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit.
28 et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas cogitabant et ipsae regnare.
29 et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maior.
30 et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum,
31 et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit duas subalares quae cogitabant regnare.
32 hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt.
33 et vidi post haec, et ecce medium caput subito non conparuit, et hoc sicut alae.
34 superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea.
35 et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva.
36 et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et considera quod vides.
37 et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens:
The Latin Vulgate is in the public domain.