2 Esdras 13:11-21

11 et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi odor. et vidi et extiti.
12 et post haec vidi ipsum hominem descendentem de monte et advocantem ad se multitudinem aliam pacificam.
13 et accedebant ad eum vultus hominum multorum, quorumdam gaudentium, quorumdam tristantium, aliqui vero alligati, aliqui adducentes ex eis qui offerebantur. et ego a multitudine pavoris expergefactus sum et deprecatus sum Altissimum et dixi:
14 tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia haec et dignum me habuisti, ut susciperes deprecationem meam.
15 et nunc demonstra mihi adhuc et interpretationem somnii huius.
16 sicut enim existimo in sensu meo, vae qui derelicti fuerint in diebus illis, et multo plus vae his qui non sunt derelicti.
17 qui enim non sunt derelicti, tristes erunt
18 intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus, et non occurrentes eis. sed et qui derelicti sunt
19 propter hoc vae, viderunt enim pericula magna et necessitates multas, sicut ostendunt somnia haec.
20 attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae contigerunt in novissimo. et respondit ad me et dixit:
21 et visionis interpretationem dicam tibi, sed et de quibus locutus es adaperiam tibi.
The Latin Vulgate is in the public domain.