2 Esdras 13:16-26

16 sicut enim existimo in sensu meo, vae qui derelicti fuerint in diebus illis, et multo plus vae his qui non sunt derelicti.
17 qui enim non sunt derelicti, tristes erunt
18 intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus, et non occurrentes eis. sed et qui derelicti sunt
19 propter hoc vae, viderunt enim pericula magna et necessitates multas, sicut ostendunt somnia haec.
20 attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae contigerunt in novissimo. et respondit ad me et dixit:
21 et visionis interpretationem dicam tibi, sed et de quibus locutus es adaperiam tibi.
22 quoniam dixisti de his qui derelicti sunt, et de his qui non derelicti sunt haec interpretatio:
23 qui adferet periculum in illo tempore, ipse custodibit qui in periculo inciderint, qui habent operas et fidem ad Fortissimum.
24 scito ergo, quoniam magis beatificati sunt qui derelicti super eos qui mortui sunt.
25 interpretatio enim visionis haec: quia vidisti virum ascendentem de corde maris,
26 ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui per semet ipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui derelicti sunt.
The Latin Vulgate is in the public domain.