2 Esdras 13:5-15

5 et vidi post haec, et ecce congregabatur multitudo hominum, quorum non erat numerus, de quattuor ventis caeli, ut debellarent hominem qui ascenderat de mari.
6 et vidi, et ecce sibimet ipso sculpsit montem magnum et volavit super eum.
7 ego autem quaesivi videre regionem vel locum, unde sculptus esset mons, et non potui.
8 et post haec vidi, et ecce omnes, qui congregati sunt ad eum ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare.
9 et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam neque frameam tenebat neque aliquod vas bellicosum, nisi solummodo vidi,
10 quomodo emittit de ore suo sicut fluctum ignis, et de labiis eius spiritum flammae, et de lingua eius emittebat scintillas tempestatis. et commixta sunt simul omnia haec, fluctus et multitudo tempestat
11 et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi odor. et vidi et extiti.
12 et post haec vidi ipsum hominem descendentem de monte et advocantem ad se multitudinem aliam pacificam.
13 et accedebant ad eum vultus hominum multorum, quorumdam gaudentium, quorumdam tristantium, aliqui vero alligati, aliqui adducentes ex eis qui offerebantur. et ego a multitudine pavoris expergefactus sum et deprecatus sum Altissimum et dixi:
14 tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia haec et dignum me habuisti, ut susciperes deprecationem meam.
15 et nunc demonstra mihi adhuc et interpretationem somnii huius.
The Latin Vulgate is in the public domain.