2 Esdras 13:51-58

51 et dixi ego: Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter quod vidi virum ascendentem de corde maris. et dixit mihi:
52 sicut non potest hoc vel scrutinare vel scire quis, quid sit in profundo maris, sic non poterit quisquam super terram videre Filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore diei.
53 haec est interpretatio somnii quem vidisti, et propter quod inluminatus es haec solus.
54 dereliquisti enim tua et circa mea vacasti et legem meam exquisisti.
55 vitam enim tuam disposuisti in sapientiam, et sensum tuum vocasti matrem.
56 et propter hoc ostendi tibi haec, merces apud Altissimum. erit enim post alios tres dies, ad te alia loquar et exponam tibi gravia et mirabilia.
57 et profectus sum et transii in campum, multum glorificans et laudans Altissimum de mirabilibus, quae per tempus faciebat,
58 et quoniam gubernat tempora et quae sunt in temporibus inlata. et sedi ibi tribus diebus.
The Latin Vulgate is in the public domain.