2 Esdras 6:36-46

36 et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo.
37 inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur.
38 et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit.
39 et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te.
40 tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen quod luminis, ut apparerent tunc opera tua.
41 et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et imperasti ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quidem sursum recederet, pars vero deorsum maneret.
42 et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte terrae, sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata adeo et culta.
43 verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat.
44 processit enim subito fructus multitudinis inmensus et concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili et odores odoramentis investigabiles. et die tertio haec facta sunt.
45 quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen stellarum dispositionem,
46 et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini.
The Latin Vulgate is in the public domain.