2 Esdras 6:44-54

44 processit enim subito fructus multitudinis inmensus et concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili et odores odoramentis investigabiles. et die tertio haec facta sunt.
45 quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen stellarum dispositionem,
46 et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini.
47 quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita fiebat
48 aqua muta et sine anima, quod ei iubebatur, animalia faciens, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent.
49 et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen secundi vocasti Leviathan.
50 et separasti ea ab alterutro; non enim poterat septima pars ubi erat aqua congregata capere ea.
51 et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille.
52 Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis.
53 sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia,
54 et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum.
The Latin Vulgate is in the public domain.