2 Esdras 7:15-25

15 nunc ergo tu quare conturbaris, corruptibilis cum sis? et quid moveris tu, cum sis mortalis?
16 et quare non accepisti in corde tuo quod futurum, sed quod in praesenti?
17 et respondi et dixi: dominator domine, ecce disposuisti in lege tua, quoniam iusti hereditabunt haec, impii autem peribunt.
18 iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa; qui enim impie gesserunt, et angustiam passi sunt et spatiosa non viderunt.
19 et dixit ad me: non es iudex super Dominum neque intellegens super Altissimum.
20 pereant enim multi praesentes, quam neglegatur quae anteposita est Dei lex.
21 mandans enim mandavit Dominus venientibus quando venerunt, quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur.
22 hii autem non sunt persuasi et contradixerunt ei. et constituerunt sibi cogitamenta vanitatis
23 et proposuerunt sibi circumventiones delictorum. et superdixerunt Altissimum non esse, et vias eius non cognoverunt.
24 et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non perfecerunt.
25 propter hoc, Ezra, vacua vacuis et plena plenis.
The Latin Vulgate is in the public domain.