2 Esdras 7:54-64

54 et dixit ad me: non hoc solummodo, sed interroga terram et dicet tibi, adulare ei et narrabit tibi.
55 dices enim ei: aurum creas et argentum et aeramentum et ferrum quoque et plumbum et fictile.
56 multiplicatur autem argentum super aurum, et aeramentum super argentum, et ferrum super aeramentum, plumbum super ferrum, et fictile super plumbum.
57 aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia, quod multiplicatur aut quod rarum nascitur.
58 et dixi: dominator domine, quod abundat vilius, quod enim rarius pretiosius est.
59 et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet abundantia.
60 sic et a me repromissa creatura. iucundabor enim super paucis qui salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum nominatum est.
61 et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt, ipsi enim sunt qui vapori nunc adsimilati sunt et flammae ac fumo adaequati sunt et exarserunt et ferverunt et extincti sunt.
62 et respondi et dixi: o tu terra, quid peperisti? si sensus factus est de pulvere sicut et cetera creatura,
63 melius enim erat et ipsum pulverem non esse natum, ut non sensus inde fieret.
64 nunc autem nobiscum crescit sensus, et propter hoc torquemur, quoniam scientes perimus.
The Latin Vulgate is in the public domain.