2 Esdras 9:1-9

1 et respondit ad me et dixit: metiens metire in temet ipso, et erit cum videris, quoniam transivit pars quaedam signorum quae praedicta sunt,
2 tunc intelleges, quoniam ipsud est tempus, in quo incipiet Altissimus visitare saeculum qui ab eo factus est.
3 et quando videbitur in saeculo motio locorum, populorum turbatio, gentium cogitationes, ducum inconstantia, principum turbatio.
4 et tunc intelleges, quoniam de his erat Altissimus locutus a diebus qui fuerunt ante ab initio.
5 sicut enim omne quod factum est in saeculo, initium per consummationem et consummatio manifesta,
6 sic et Altissimi tempora, initia manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummatio in actu et in signis.
7 et erit, omnis qui salvus factus fuerit et qui poterit effugere per opera sua vel per fidem in qua credidit, is
8 relinquetur de praedictis periculis et videbit salutare meum in terra mea et in finibus meis, quae sanctificavi mihi a saeculo.
9 et tunc mirabuntur qui nunc abusi sunt vias meas, et in cruciamentis commorabuntur hii qui eos proiecerunt in contemptu.
The Latin Vulgate is in the public domain.