2 Esdras 9:22-32

22 pereat ergo multitudo quae sine causa nata est, et servetur acinus meus et plantatio mea, quia cum multo labore perfeci haec.
23 tu autem si adhuc intermittas septem dies alios, sed non ieiunabis in eis,
24 ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata, et manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis et vinum non bibes sed solummodo flores,
25 et deprecare Altissimum sine intermissione, et veniam et loquar tecum.
26 et profectus sum, sicut dixit mihi, in campum quod vocatur Ardat, et sedi ibi in floribus et de herbis agri manducavi et facta est esca earum mihi in saturitatem.
27 et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra faenum et cor meum iterum turbabatur sicut et ante.
28 et apertum est os meum et inchoavi dicere coram Altissimo et dixi:
29 o Domine, in nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto, quando erant exientes de Aegypto et quando veniebant in deserto quod non calcatur et infructuoso, et dicens dixisti:
30 tu Israhel audi me, et semen Iacob intendite sermonibus meis.
31 ecce enim ego semino in vobis legem meam, et faciet in vobis fructum, et glorificamini in eo per saeculum.
32 nam patres nostri accipientes legem non servaverunt et legitima mea non custodierunt. et factum est fructum legis non periens; nec enim poterat, quoniam tuus erat.
The Latin Vulgate is in the public domain.