2 Esdras 9:3-13

3 et quando videbitur in saeculo motio locorum, populorum turbatio, gentium cogitationes, ducum inconstantia, principum turbatio.
4 et tunc intelleges, quoniam de his erat Altissimus locutus a diebus qui fuerunt ante ab initio.
5 sicut enim omne quod factum est in saeculo, initium per consummationem et consummatio manifesta,
6 sic et Altissimi tempora, initia manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummatio in actu et in signis.
7 et erit, omnis qui salvus factus fuerit et qui poterit effugere per opera sua vel per fidem in qua credidit, is
8 relinquetur de praedictis periculis et videbit salutare meum in terra mea et in finibus meis, quae sanctificavi mihi a saeculo.
9 et tunc mirabuntur qui nunc abusi sunt vias meas, et in cruciamentis commorabuntur hii qui eos proiecerunt in contemptu.
10 quotquot enim non cognoverunt me viventes beneficia consecuti,
11 et quotquot fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes libertatem,
12 et cum adhuc esset eis apertum paenitentiae locus non intellexerunt sed spreverunt, hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere.
13 tu ergo adhuc noli curiosus esse quomodo impii cruciabuntur, sed inquire quomodo iusti salvabuntur, et quorum saeculum et propter quos saeculum et quando.
The Latin Vulgate is in the public domain.