2 Maccabees 15:24-34

24 ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum et hic quidem ita peroravit
25 Nicanor autem et qui cum ipso erant cum tubis et canticis admovebant
26 Iudas vero et qui cum eo erant invocato Deo per orationes congressi sunt
27 manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta milia praesentia Dei magnifice delectati
28 cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis
29 facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce omnipotentem Dominum benedicebant
30 praecepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri
31 quo cum convenisset convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce erant
32 et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est
33 linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi
34 omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit
The Latin Vulgate is in the public domain.