2 Maccabees 3:10-20

10 tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et victualia viduarum ac pupillorum
11 quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in his quae detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta
12 decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse
13 at ille pro his quae habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regiae deferenda
14 constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio
15 sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis iactaverunt se et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret
16 iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem
17 circumfusa enim erat viro maestitia quaedam et horror corporis per quae manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur
18 alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset venturus
19 accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quae conclusae erant procurrebant ad Onian aliae autem ad muros quaedam vero per fenestras aspiciebant
20 universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur
The Latin Vulgate is in the public domain.