2 Maccabees 4:1-10

1 Simon autem praedictus pecuniarum et patriae delator male loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec et ipse fuisset incentor malorum
2 provisoremque civitatis ac defensorem gentis suae et aemulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere
3 sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent
4 considerans Onias periculum contentionis et Apollonium insanire utpote ducem Coelesyriae et Foenicis ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit
5 non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semet ipsum universae multitudinis considerans
6 videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua
7 sed post Seleuci vitae excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium
8 adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta
9 super haec promittebat et alia centum quinquaginta si potestati eius concederetur gymnasium et ephoebian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere
10 quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit
The Latin Vulgate is in the public domain.