2 Maccabees 4:12-22

12 etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque ephoeborum in lupanaribus ponere
13 erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenae conversationis propter impii et non sacerdotis Iasonis nefarium et inauditum scelus
14 ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestrae et praebitionis eius iniustae et in exercitiis disci
15 et patrios quidem honores nihil habentes graecas glorias optimas arbitrabantur
16 quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta aemulabantur ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et peremptores habuerant
17 in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed haec sequens tempus declaravit
18 cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex praesens esset
19 misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari
20 sed haec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremis
21 misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Ioppen et inde Hierosolymam
22 et magnifice ab Iasone et civitate susceptus cum facularum luminibus et laudibus ingressus est et inde Foenicen exercitum convertit
The Latin Vulgate is in the public domain.