2 Maccabees 8:26-36

26 sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non perseveraverunt insequentes
27 arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiae initium stillans in eos
28 post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere
29 his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur
30 et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures praedas diviserunt aequam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes
31 et cum arma eorum collegissent diligenter omnia conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt
32 et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum qui in multis Iudaeos adflixerat
33 et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita
34 facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat
35 humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriae per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus
36 et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum praedicabat nunc protectorem Deum habere Iudaeos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas
The Latin Vulgate is in the public domain.