2 Samuel 15:28-37

28 ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat sermo a vobis indicans mihi
29 reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Hierusalem et manserunt ibi
30 porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans
31 nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine
32 cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite
33 et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri
34 si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel
35 habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus
36 sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis
37 veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem
The Latin Vulgate is in the public domain.