2 Samuel 7:10-20

10 et ponam locum populo meo Israhel et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut prius
11 ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus
12 cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius
13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum
14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum
15 misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua
16 et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter
17 secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David
18 ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque
19 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus
20 quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus
The Latin Vulgate is in the public domain.