2 Timothy 4:9-19

9 festina venire ad me cito
10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
11 Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium
12 Tychicum autem misi Ephesum
13 paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas
14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius
15 quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur
17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
19 saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
The Latin Vulgate is in the public domain.