Acts 10:31-41

31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei
32 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus
35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi
36 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus
37 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
39 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
40 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
The Latin Vulgate is in the public domain.