Acts 13:37-47

37 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari
39 in hoc omnis qui credit iustificatur
40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
41 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis
42 exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec
43 cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei
44 sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini
45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
The Latin Vulgate is in the public domain.