Acts 16:16-26

16 factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando
17 haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora
19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani
22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi
23 et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant
26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt
The Latin Vulgate is in the public domain.