Acts 19:8-18

8 introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei
9 cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni
10 hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles
11 virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli
12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur
13 temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat
14 erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant
15 respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis
16 et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa
17 hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu
18 multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos
The Latin Vulgate is in the public domain.