Acts 21:1-10

1 cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara
2 et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen ascendentes navigavimus
3 cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus
4 inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam
5 et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus
6 et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua
7 nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos
8 alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum
9 huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes
10 et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus
The Latin Vulgate is in the public domain.