Acts 21:27-37

27 dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes
28 viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum
29 viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus
30 commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae
31 quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem
32 qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum
33 tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset
34 alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra
35 et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi
36 sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum
37 et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti
The Latin Vulgate is in the public domain.