Acts 22:12-22

12 Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis
13 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum
14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti
16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius
17 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
19 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te
22 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere
The Latin Vulgate is in the public domain.