Acts 27:16-26

16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham
17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt
19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio
24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
26 in insulam autem quandam oportet nos devenire
The Latin Vulgate is in the public domain.