Acts 2:1-11

1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco
2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum
4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt
6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani
11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei

Images for Acts 2:1-11

The Latin Vulgate is in the public domain.